- CETHEGUS
- I.CETHEGUSConsul, Cicerone teste, cum Pub. Tuditano, bellô Punicô secundô; de quo sic scribit ipse in Bruto, c. 15. M. Corn. Cethegus, cuius eloquentiae est auctor et idoneus, meâ quidem sententiâ Q. Ennius; praesertim cum et ipse cum audiverit, et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est, amicitiae causâ esse mentitum. Est igitur sic apud illum in nono (ut opinor) annali.Additur orator Corneliu suaviloquentiOre Cethegus Marcu Tuditano collega,Marcifilius, is dictus ollis popularibus olimQui tum vivebant homines, atque aevum agitabant,Flos delibatus populi.II.CETHEGUSalter, qui in Catilinae coniuratione primas tulit: cuius etiam saepe meminit Cicero, Oratione in Catilinam tertiâ, c. 3. Atque interea, inquit, statim admonitu Allobrogum C. Sulpitium fortem virum misi; qui ex aedibus Cethegi, si quid telorum esset, efferret, ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum extulit. Iuvenal. Sat. 2. v. 27.Clodius accusat moechos? Catilina Cethegum?Cethegis autem amicum erat expapillato brachio depugnare. Notum illud Lucani, l. 2. v. 543.---- Exseritque manus vesana Cethegi.Silius, l. 8. v. 586.Ipse humerô exsertus, gentili more parentum,Difficili gaudebat equô. ---- ---Ut enim habilius, valentiusque telum evibrarent, substrictiores erant. Unde Horat. de Arte, v. 50.Cinctutis non exaudita Cethegis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.